*
Tres illos Europae, Asiae & Americae Deos unam ac eandem habuisse originem, verisimile tandem apparet é pari vel simili nominum significantia & sono; sic enim:
1) Ódin (Vódin &c. é dialectica variatione) olim certe combinatum fuit voce substantiva Ódr, Ódur a) mens, ratio b) poésis c) intelligentia, scientia; Ódinn igitur explicari potest: a) insigni mente & intellectu praeditus b) mens universalis.
2) Buddhah (Bodda, Boda, Bod, Wod &c.) asiaticarum nationum, Raskio derivatur a subst. Sanscritico Buddhih ratio, intelligentia, sapientia, qvod forte iterum, ex Augusti Wilhelmi Schegelii observatione, derivandum est a voce Budh evigilare, consipere, reminisci. Buddhah igitur a philologis sanscriticis veritur a) mens, spiritus, intelligentia b) insigni mente & intelligentiá praeditus. Buddhistae ipsi Dei illius nomen eodem modo explicant, id deducentes a voce lingvae Pali: Bodie (sive Bodih) o: sapientia &c.
3) Votan Mexicanorum cor Tzendalice denotat, unde Deus ipse a suis cultoribus cor populi vocabatur, & cordis figurá embelmatice vel hieroglyphice in monumentis (e. gr. in picturis & chrystallinis pyramidibus) indicabatur. Cor a multis populis pro animae ac mentis sede fuit acceptum, unde ipsa vocabolorum cohaerentia & communis interdum significantia facile perspiciuntur.
Uti plurimi historiae Scandinaviae scriptores ac scrutatores plures Odinos acceperunt, ita etiam Indi, Tatari &c. plures Buddhas statuunt & Americani plures Votanos, et omnes qvidem succesorio ordine.
(...)
Edda Saemundar hins Fróda, Pars III., Osnabrück, Otto Zeller, 1967
*

