Az Üresség: akár a Teljesség.




*

*

(85334) Catena in Mt., cap. I 1. 1

*


"Cyrillus Alex. ad monachos Aegypti. Ait enim apostolus de unigenito quod cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Quis est ergo ille qui est in forma Dei? Aut quomodo exinanitus est, et descendit ad humilitatem secundum hominis formam? Et quidem si praedicti haeretici in duo dividentes Christum, idest in hominem et verbum, hominem dicunt sustinuisse exinanitionem, separantes ab eo Dei verbum, praeostendendum est quia in forma et in aequalitate intelligitur et fuit patris sui, ut exinanitionis sustineret modum. Sed nihil creaturarum est, si secundum propriam intelligatur naturam, in patris aequalitate quomodo ergo exinanitus dicitur, et ex qua eminentia ut esset homo descendit? Aut quomodo intelligitur assumpsisse tamquam non habens in principio servi formam? Sed aiunt quod verbum patri aequale existens habitavit in homine nato per mulierem: et haec exinanitio. Certe audio filium dicentem sanctis apostolis: si quis diligit me, verbum meum custodiet, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Audis quomodo in eis qui se diligunt, se et sibi cohabitare dixit Deum patrem? Putas ergo, ipsum exinanitum et vacuatum dabimus et servi formam accepisse, quia in diligentium se animabus facit mansionem? Quid autem spiritus habitans in nobis, putatis, et ipse humanationis dispensationem adimplet?"

*

1 megjegyzés:

Névtelen írta...

Magyarul: Aquinói Szent Tamás: Catena Aurea, I. - Kommentár Máté evangéliumához: 15-16.o. (JatePress, Szeged, 2000.)